001 039 le Lare de la maison
Prologue
Aulularia, v.1-39
PROLOGUS
Lar familiaris
Ne quis miretur qui sim, paucis eloquar.
Ego lar sum familiaris ex hac familia
unde exeuntem me aspexistis. Hanc domum
jam multos annos est cum possideo et colo
patri avoque jam hujus qui nunc hic habet. 5
Sed mi avos hujus obsecrans concredidit
the(n)saurum auri clam omnis: in medio foco
defodit, venerans me ut id servarem sibi.
Is quoniam moritur ita avido ingenio fuit,
numquam indicare id filio voluit suo, 10
inopemque optavit potius eum relinquere,
quam eum the(n)saurum commonstraret filio;
agri reliquit ei non magnum modum,
quo cum labore magno et misere viveret.
Ubi is obiit mortem qui mihi id aurum credidit, 15
coepi observare, ecqui majorem filius
mihi honorem haberet quam ejus habuisset pater.
Atque ille vero minus minusque impendio
curare minusque me impertire honoribus.
Item a me contra factum est, nam item obiit diem. 20
Is ex se hunc reliquit qui hic nunc habitat filium
pariter moratum ut pater avosque hujus fuit.
Huic filia una est. Ea mihi cottidie
aut ture aut vino aut aliqui semper supplicat,
dat mihi coronas. Ejus honoris gratia 25
feci, the(n)saurum ut hic reperiret Euclio,
quo illam facilius nuptum, si vellet, daret.
Nam eam compressit de summo adulescens loco.
Is scit adulescens quae sit quam compresserit,
illa illum nescit, neque compressam autem pater. 30
Eam ego hodie faciam ut hic senex de proxumo
sibi uxorem poscat. Id ea faciam gratia,
quo ille eam facilius ducat qui compresserat.
Et hic qui poscet eam sibi uxorem senex,
is adulescentis illius est avonculus, 35
qui illam stupravit noctu, Cereris vigiliis.
Sed hic senex jam clamat intus ut solet.
Anum foras extrudit, ne sit conscia.
Credo aurum inspicere volt, ne subreptum siet.
Vocabulaire par ordre alphabétique :
aspicio,is,ere,spexi,spectum : regarder,voir
aurum,i : l’or
avunculus,i : oncle
avus,i : grand’père
clam + acc. : à l’insu de
colo,is,ere,ui,cultum : honorer -> (ici) résider
commonstro,as,are : divulguer,montrer
comprimo,is,ere,pressi,pressum : violer,déshonorer (mulierem)
conscius,a,um : cum+scio
contra : en retour
credo,is,ere,didi,ditum : confier en prêt (cf.concredo)
defodio,is,ere,fodi,fossum : enterrer
ducere (uxorem) : épouser (pour un homme)
ecqui : si en quelque sorte (interr)
eloquor,eris,i,locutus sum : exposer
exeo,is,ire (exeuns,euntis) : sortir (part. présent)
extrudo,is,ere,trusi,trusum : chasser, pousser dehors
facere ut + subj : faire en sorte de
focus,i : le foyer
habeo = habito (ici) :
hic (adv.) : ici
impertio,is,ire,ivi,itum : faire participer qqn de qqch
impendio (adv.) : de beaucoup
indico,as,are : révéler
ingenium,ii : le caractère, l’esprit
inops,opis : sans ressources, pauvre
intus (contraire : foras) : à l’intérieur (ctr dehors mvt)
item : de même
Lar,laris : le lare
loquor,eris,i,locutus sum : dire
miror,aris,ari,atus sum : s’étonner, se demander avec étonnement
modus,i : mesure->étendue, quantité
moratus,a,um : qui a tel caractère
nuptum dare filiam : donner sa fille à marier
obeo,is,ire,ivi,itum (mortem,diem) : rencontrer (la mort, le dernier jour)
obsecro,as,are : supplier, conjurer
observo,as,are : considérer, observer
poscere (sibi uxorem) : demander en mariage
quoniam : au moment où (ici)
relinquo,is,ere,liqui,lictum : laisser
reperio,is,ire,ui,tum : trouver
servo,as,are : préserver
soleo,es,ere,itus sum : avoir l’habitude de
stupro,as,are : violer
subripio,is,ere,ui,reptum : dérober
supplico,as,are : faire offrande de (abl.) à (datif)
thesaurus,i : trésor
tur, turis : l’encens
veneror,aris,ari,atus sum : prier respectueusement (ut)
vigilia,ae : veillée religieuse
Grammaire (Précis Magnard)
déponents : p103
semi-déponents : &374 p113
démonstratifs : p61-62
facere ut : & 475-76
ne + subj : &479 p151
&524 p162
quo facilius... &525-27